TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Salus nostra ex Deo, non ex nobis. Gratiae beneficia. Confessio duplex. Nolite ergo, desperare. Aegroti estis, accedite ad eum, et sanamini: caeci estis, accedite ad eum, et illuminamini. Et qui sani estis, ei gratias agite: et qui aegrotatis, ad eum sanandi currite: dicite omnes, Venite adoremus, et prosternamur ei, et ploremus coram Domino qui fecit nos, et homines, et salvos. Nam si ille nos fecit homines, nos autem ipsi nos fecimus salvos; aliquid illo melius fecimus. Melior est enim salvus homo, quam quilibet homo. Si ergo te Deus fecit hominem, et tu te fecisti bonum hominem; quod tu fecisti melius est. Noli te extollere super Deum: subde te Deo, adora, prosternere, confitere illi qui fecit te: quia nemo recreat, nisi qui creat; nemo reficit, nisi qui fecit. Hoc et in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos 4Psal. XCIX, 3 . Sane quando te fecit, quid tu faceres non habebas: quando autem jam es, habes et tu ipse quod facias; ad medicum curras, medicum implores, qui ubique est. Et ut implorares, excitavit cor tuum, et posse implorare donavit tibi; Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate 5Philipp. II, 13 . Quia ut haberes bonam voluntatem, illius vocatio praecessit. Clama, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me 6Psal. LVIII, 11 . Ut esses, ut sentires, ut audires, ut consentires, praevenit te misericordia ejus. Praevenit te in omnibus: praeveni et tu in aliquo iram ejus. In quo, inquis, in quo? Confitere ista omnia a Deo te habere quidquid boni habes, a te quidquid mali. Ne in bonis tuis illum contemnas, te laudes; ne in malis tuis illum accuses, te excuses: ipsa est vera confessio. Ille qui in tantis bonis praevenit te, venturus est ad te, et inspecturus dona sua et mala tua; quomodo bono ejus usus fueris, inspicit te. Ergo quia in omnibus istis donis praevenit te, vide in quo tu praevenias faciem venturi: audi Psalmum, Praeveniamus faciem ejus in confessione. Praeveniamus faciem ejus: antequam veniat, propitietur; antequam adsit, placetur. Habes enim sacerdotem per quem possis placare Deum tuum, et ipse cum Patre Deus est ad te, qui homo est propter te. Ita jubilabis in Psalmis, praeveniens faciem ejus in confessione. Jubila in Psalmo: praeveniens faciem ejus in confessione, accusa te; jubilans in Psalmo, lauda illum. Accusando te, et laudando eum qui fecit te; veniet qui mortuus est pro te, et vivificabit te.

Notes

  1. 4. Psal. XCIX, 3
  2. 5. Philipp. II, 13
  3. 6. Psal. LVIII, 11