Dei judicium securi boni, trementes mali exspectant. Quid ergo Dominus? Ecce ego judico inter ovem et ovem, et arietes et hircos. Ego judico: magna securitas, ipse judicat, securi sint boni. Judicem ipsorum nullus adversarius corrumpit, nullus advocatus circumvenit, nullus testis illudit. Sed quantum securi sunt boni, tantum timeant mali. Non talis judicat, cui aliquid abscondatur. Numquid enim Deus judicans quaesiturus est testes, per quos discat quis sis? Unde potest falli quis sis, qui noverat quis esses futurus? Te interrogat, non alium de te. Dominus, inquit, interrogat justum et impium 12Psal. X, 6 . Interrogat autem te, non ut discat a te, sed ut confundat te. Habentes ergo judicem talem, quem nemo contra nos fallit, nemo pro nobis; sic agamus, ut ejus judicium venturum non timeamus, sed exspectemus et desideremus. Numquid enim frumenta timent, ne mittantur in horreum? Imo optant vehementer et desiderant. Numquid oves timent, ne ponantur ad dexteram? Imo nihil eis tam tardum est, quam donec fiat. Hi vero ex animo et tota sinceritate dicunt, eum orant, Veniat regnum tuum. Mali vero hominis in his verbis et cor trepidat, et lingua titubat. Quomodo enim dicis, Veniat regnum tuum? Ecce veniet: qualem te inveniet? Sic ergo age, ut securus ores. Et si quid forte inest in conscientia errati atque peccati, habes in ipsa oratione medicinam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 13Matth. VI, 10, 12 . Voluit enim Deus sic te esse debitorem, ut habeas debitorem. Peccando quippe inimicum te facis Deo: sed attende ne forte tu habeas inimicum. Dimitte, et dimittetur tibi. Quod facis qui potes in peccato inveniri, hoc in te faciet qui de nullo peccato poterit judicari. Si autem ut homo in peccato positus, peccatori tuo non parcis, nec tuam in illo conditionem respicis, nec de caetero lapsum tuae fragilitatis horrescis; quid tibi facturus est, qui tam securus judicat, quomodo qui nunquam peccat?