Canticum nostrum cui moribus, tanquam saltatione, oportet consonare. Cum ergo modo hic ista Deo propitio non fiant, quia non celebramus daemoniis ludos, ubi solent ista fieri in eorum delectationem qui coluntur, et immunditia sua solent suos depravare cultores, sed celebratur hic sanctitas et solemnitas martyrum; non hic saltatur, et ubi non saltatur, tamen de Evangelio legitur, Cantavimus vobis, et non saltastis. Reprehenduntur, increpantur, accusantur, qui non saltaverunt. Absit ut redeat adhuc illa petulantia: audite potius quid velit intelligi sapientia. Cantat, qui praecipit: saltat qui facit. Quid est saltare, nisi motu membrorum cantico consonare? Quod est canticum nostrum? Non proferam ego, non sit meum. Melius minister sum, quam actor. Dico canticum nostrum: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 4Joan. II, 15-17 .