TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deus incomprehensibilis. Eia, fratres, adestote toto animo. Videte prius quid promittam; ne forte in creatura inveniam, quia Creator a nobis excelsus est. Et forte verba quisquam nostrum, cui fulgor veritatis aliqua mentem quasi coruscatione perstringit, potest dicere verba illa: Ego dixi in ecstasi mea. In ecstasi tua quid dixisti? Projectus sum a facie oculorum tuorum 21Psal. XXX, 23 . Etenim videtur mihi iste qui hoc dixit, levasse ad Deum animam suam, et effudisse super se animam suam, cum ei diceretur quotidie, Ubi est Deus tuus 22Psal. XLI, 4, 11 ? pervenisse spirituali quodam contactu ad illam incommutabilem lucem, eamque infirmitate conspectus ferre non valuisse; et in suam quasi aegritudinem atque languorem iterum recidisse, et comparasse se illi, et sensisse adhuc contemperari non posse aciem mentis suae luci sapientiae Dei. Et quia hoc in ecstasi fecerat, abreptus a sensibus corporis et subreptus in Deum; ubi quodam modo a Deo ad hominem revocatus est, ait, Ego dixi in ecstasi mea. Vidi enim nescio quid in ecstasi, quod diu ferre non potui; et redditus mortalibus membris, et multis mortalium cogitationibus a corpore quod aggravat animam, dixi. Quid? Projectus sum a facie oculorum tuorum. Longe sursum es, longe deorsum sum. Quid ergo dicamus, fratres, de Deo? Si enim quod vis dicere, si cepisti, non est Deus: si comprehendere potuisti, aliud pro Deo comprehendisti. Si quasi comprehendere potuisti, cogitatione tua te decepisti. Hoc ergo non est, si comprehendisti: si autem hoc est, non comprehendisti. Quid ergo vis loqui, quod comprehendere non potuisti?

Notes

  1. 21. Psal. XXX, 23
  2. 22. Psal. XLI, 4, 11