Donatistae sua ipsorum sententia damnati. Quid eos putatis in hac angustia respondisse? Quid enim dicerent? Qua evaderent inclusi retibus veritatis? Ut haec retia violenter rumperent, quid dixerunt breviter et absolute pro nobis? Et quidem multa, et pene omnia pro nobis, sicut Gesta indicabunt, quae jam proponenda vestra Charitas lectura est. Sed hoc loco rogo vos, et obsecro per Christum, ut teneatis, dicatis, in ore semper habeatis. Non potuit enim pro nobis brevior, et certior, et liquidior ferri sententia. Quid ergo dixit, cum hoc objiceremus: Sic non praejudicant isti Caeciliano, quomodo nec illi Primiano. Et ille defensor illorum: Nec causa causae praejudicat, nec persona personae 6Brevic. Collationis cum Donatistis, die 3, cap. 16, n. 28 . O responsum breve, liquidum, verum! Non enim scivit quid dixit; sed Caiphae similis, cum esset pontifex prophetavit 7Joan. XI, 49: Nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Si nec causa causae, nec persona personae praejudicat, ergo unusquisque sarcinam suam portat. Eat nunc et objiciat tibi Caecilianum: non tibi cuicumque homini, sed ipsi orbi terrarum objiciat Caecilianum. Quod cum facit, innocentem objicit innocentibus. Prorsus Gesta indicabunt liquidissime. Purgatus est Caecilianus. Sed fac eum non purgatum, fac criminosum inventum; audi vocem tuam ab orbe terrarum: Nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Anima haeretica, insanabilis, animosa, cum tu in te sententiam dicas, judicem quid accusas? Si illum ego corrupi, ut judicaret pro me; te quis corrupit, ut damnares te?