Fides non quaelibet laudatur. Habete itaque charitatem, fratres mei. Exposui vobis vestem nuptialem, exposui vobis vestem. Laudatur fides, constat, laudatur: sed quae fides, distinguit Apostolus. Nam quosdam gloriantes de fide, et non habentes bonos mores, objurgat apostolus Jacobus, et dicit: Tu credis quoniam unus est Deus, et bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt 16Jacobi II, 19 . Unde laudatus est Petrus, unde dictus est beatus, recolite mecum. Quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi 17Matth. XVI, 16, 17 ? Ille non sonum verborum, sed affectum cordis intendit, qui beatum pronuntiavit. Nam vultis nosse beatitudinem Petri non in illis verbis fuisse? Haec dixerunt et daemones. Scimus qui sis; tu es Filius Dei 18Marc. I, 24 . Filium Dei confessus est Petrus: Filium Dei confessi sunt daemones. Distingue, domine, distingue. Distinguo plane. Petrus dixit in amore, daemones a timore. Denique ille dicit, Tecum sum usque ad mortem 19Luc. XXII, 33 . Illi dicunt, Quid nobis et tibi 20Matth. XIII, 29 ? Ergo qui venisti ad convivium, noli de sola fide gloriari. Distingue et ipsam fidem, et tunc in te agnoscitur vestis nuptialis. Distinguat Apostolus, doceat nos: Neque circumcisio, inquit, aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae: numquid non et daemones credunt et contremiscunt? Dico, inquit, audi, distinguo, modo distinguo: Sed fides, quae per dilectionem operatur 21Galat. V, 6 . Quae ergo fides? qualis fides? Quae per dilectionem operatur. Omnem, inquit, scientiam si habeam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Habete fidem cum dilectione: nam dilectionem non potestis habere sine fide. Hoc moneo, hoc exhortor, hoc in nomine Domini doceo Charitatem vestram, ut habeatis fidem cum dilectione: quia potestis habere fidem sine dilectione. Nam non vos exhortor ut habeatis fidem, sed charitatem. Non potestis enim habere charitatem sine fide; charitatem enim dico Dei et proximi: unde potest ista esse sine fide? Quomodo amat Deum, qui non credit in Deum? Quomodo amat Deum stultus, qui dicit in corde suo, Non est Deus 22Psal. XIII, 1 ? Potest fieri ut credas venisse Christum, et non diligas Christum. Non potest autem fieri ut diligas Christum, et non dicas venisse Christum.
Sermones
Notes
- 16. Jacobi II, 19
- 17. Matth. XVI, 16, 17
- 18. Marc. I, 24
- 19. Luc. XXII, 33
- 20. Matth. XIII, 29
- 21. Galat. V, 6
- 22. Psal. XIII, 1