Lucerna in candelabro.--Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 4Matth. V, 15 . Bene occurrit lectio, quando candelabra dedicantur, ut sit qui operatur lucerna posita in candelabro. Lucerna est enim homo qui bene operatur. Quod est autem candelabrum? Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 5Galat. VI, 14 . Qui ergo secundum Christum facit, et propter Christum facit, ut non glorietur nisi in Christo, candelabrum est. Luceat omnibus, videant quod imitentur: non sint pigri, non aridi: prosit quod vident; non sint oculis videntes, et cordibus caeci.