Potentium amicitiam, cum saluti obest, contemnendam docet Christus. Sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios offendere timent. Multum valent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. Ideo Dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. Magna artificis misericordia. Sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitas mea electa est. Si prius eligeret divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est. Si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestas mea electa est. Si prius eligeret oratorem, diceret orator: Eloquentia mea electa est. Si eligeret philosophum, diceret philosophus: Sapientia mea electa est. Interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. Distat autem inter magnitudinem et tumorem: utrumque grande est; sed non utrumque sanum est. Differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. Da mihi, inquit, prius istum piscatorem. Veni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere me. Idiota pauper, sequere me. Non est quod in te expavescatur, sed multum est quod in te impleatur. Tam largo fonti vas inane admovendum est. Dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est divinus orator. Ecce quid fecit Dominus, de quo dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sint, nt ea quae sunt evacuentur 12I Cor. I, 27 et 28 . Denique leguntur modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum. Tollantur ergo de medio inanes venti; tollatur de medio fumus, qui crescendo evanescit; prorsus pro salute ista contemnantur.