Magnum est cognoscere virtutem resurrectionis Christi. Resurrectio nostra mirabilior. Videte ergo quid sequitur. Et inveniar, inquit, in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est; quamvis ex lege, tamen meam: sed eam quae est per fidem Christi; quae impetratur a Deo, quae est ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus. Aliquid magnum est, agnoscere virtutem resurrectionis Christi. Hoc putatis esse magnum, quia carnem suam resuscitavit? Ipsam dixit virtutem resurrectionis ejus? Nonne erit etiam nostra in fine saeculi resurrectio? Nonne et nostrum corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem? Nonne quomodo ipse resurrexit a mortuis, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 31Rom. VI, 9 .; sic et nos, mirabilius, ut ita dicam? Nam illius caro non vidit corruptionem, nostra de cinere reparatur. Magnum est quidem, quia praecessit in exemplo, et dedit nobis quid speraremus: sed non hoc est solum illi qui de justitia loquebatur non sua, sed illa quae ex Deo est, et ibi nominavit virtutem resurrectionis Christi: agnosce ibi justificationem tuam. Ex illius enim resurrectione justificamur, tanquam a petra circumcidamur. Propterea inde coepit, Nos sumus circumcisio. Unde circumcisio? A petra. Qua petra? Christo. Quomodo? Octavo die. Quomodo ressurrexit Dominus dominico die.