TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Evangelium lex Testamenti Novi. Legis veteris promissa spiritualiter intelligenda. Cum cantaremus Deo, diximus ei, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ergo Dei Evangelium sonavit, Zacchaeus eleemosynas fecit. Discite. Quae melior enim lex Dei, quam sanctum Evangelium? Lex enim Testamenti Novi, de quo propheta cum legeretur, audistis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob Testamentum novum: non secundum Testamentum quod statui patribus eorum, cum educerem eos de terra Aegypti 1Jerem. XXXI, 31 et 32 . Testamentum ibi promissum, hic redditum; promissum per Prophetam, redditum per Dominum Prophetarum. Testamentum illud quod dicitur Vetus, legite, et videte. Lex Dei data est etiam tunc, legite, vel audite quando legitur, et videte quae ibi promissa fuerint. Promissa est tibi terra terrae; terra fluens lacte et melle; sed tamen terra. Verumtamen si intelligamus spiritualiter (quando non illa terra fluxit lacte et melle), alia est terra quae fluet lacte et melle; terra illa de qua dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 2Psal. CXLI, 6 . Haec enim terra morientium est.

Notes

  1. 1. Jerem. XXXI, 31 et 32
  2. 2. Psal. CXLI, 6