Terra Viventium nobis promissa. Primo terra qualis nobis promittitur sciamus, quam suspirat quodam loco propheta David, et dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 3Psal. CXLI, 6 . Procul dubio ergo est quaedam terra viventium, quia ista terra morientium est. Aut si aliquis in ista terra nasceretur nisi moriturus, non diceret illam terram viventium, nisi comparans istam terram et inveniens eam terram esse morientium. Est ergo terra viventium: nam cum aeterna et coelestis sit, terra dicitur quia possidetur, non quia aratur. Habet enim possessorem sine labore: quia et ista possessorem suum exercet in labore, et fatigat in timore. Quid tibi dicitur? Surge, ara terram, ut possis habere unde vivas. Et velis nolis, gemens et suspirans surgis, et operaris; quia sequitur te sententia damnati Adam: In labore vultus tui edes panem tuum 4Gen. III, 19 . Cum autem transierit omnis labor et gemitus, erimus in terra viventium. Nihil ibi nascitur et crescit: quidquid ibi est, eodem modo est, sic est semper. Non ibi alternant hiems et aestas, nox et dies. Hic seminatur, ut ibi metatur; si tamen seminatur. Quis est enim qui seminat hic, ut ibi metat? Qui erogat pauperibus. Erogatio pauperibus seminatio est in terra. Semina hic, et ibi invenies messem: aestate non secatur, ut transeat; sed et manducatur, et cum gaudio permanet. Ibi enim justitia saginaris. Terra illa habet panem suum. Quis est iste panis? Qui huc inde ad nos venit: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi 5Joan. VI, 51 . Qualis est iste panis? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 6Matth. V, 6 .