TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Petamus, non petamus, venire habet. Habet quidem regnum Deus sempiternum. Quando enim non regnavit? Quando regnare coepit? Quando regnum ejus initium non habet, nec finem habebit. Sed ut sciatis quia et hoc pro nobis oramus, non pro Deo (non enim sic dicimus, Veniat regnum tuum, quasi optantes, ut regnet Deus); regnum ipsius nos erimus, si in illum credentes in eo profecerimus. Omnes fideles redempti sanguine Unici ipsius, erunt regnum ipsius. Venturum est autem ipsum regnum, cum facta fuerit resurrectio mortuorum: tunc enim veniet ipse. Et cum resurrexerint mortui, dividet eos, sicut ipse dicit, et ponet alios ad dexteram, alios ad sinistram. Dicet eis qui ad dexteram erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Hoc est quod optamus et rogamus, quando dicimus, Veniat regnum tuum, ut nobis veniat. Nam si nos reprobi fuerimus, illud regnum aliis venturum est, non nobis. Si autem in eo numero fuerimus, qui pertinent ad membra unigeniti Filii ejus, nobis veniet regnum ejus: et non tardabit. Numquid enim saecula tanta restant, quanta transierunt? Apostolus Joannes dixit: Filioli, novissima hora est 1I Joan. II, 18 . Sed pro ipso die magno longa est hora: et ipsa hora novissima videte quot annos ducat. Tamen sic vobis sit quasi qui vigilet, dormiat, surgat et regnet. Modo vigilemus, morte dormiemus, in fine resurgemus, sine fine regnabimus.

Notes

  1. 1. I Joan. II, 18