TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Glorietur homo in Domino, non in sua justitia. Admoniti ab Apostolo sumus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur; eique Domino cantavimus, In tua justitia erue me, et exime me. Hoc est ergo in Domino gloriari, non in sua, sed in ejus justitia gloriari. Haec autem justitia latuit eos qui de sua justitia gloriantur. Et hoc maxime vitium apparuit in Judaeis novum Testamentum recusantibus et in vetere homine remanentibus. Frustra et infructuose in suis codicibus legerant atque cantaverant, In tua justitia erue me. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Nemo ergo tanquam de sua justitia glorietur, etiamsi justus est. De sua quippe justitia glorianti dictum est: Quid enim habes quod non accepisti 1I Cor. IV, 7 ? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Quid enim securius, quam in illo gloriari, de quo nemo potest omnino confundi? Nam si gloriatus fueris in homine, potest inveniri aliquid in homine, imo multa inveniri possunt in homine, de quibus confundatur qui in illo gloriatur. Cum autem audis non esse in homine gloriandum, utique nec in te: non enim tu non homo. Si ergo gloriaris in te, in homine gloriaris: et hoc est stultius et exsecrabilius. Quia si gloriatus fueris in homine justo aliquo vel alio sapiente, ille non in se gloriatur in quo tu gloriaris; tu autem si in te gloriaris, non sapiens, non justus es: si autem non oportet in homine sapiente gloriari, multo minus oportet in insipiente gloriari. Qui autem gloriatur in se, in insipiente gloriatur. Eo enim ipso insipiens convincitur, quia in se ipso gloriatur. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Nihil tutius, nihil securius. Si potes, habes quod apprehendas, in Domino gloriatus non confunderis. Non enim aliquid reprehensionis inveniri potest in illo, in quo gloriaris. Ac per hoc et ille qui non dicebat, In mea justitia erue me; sed, In tua justitia erue me: hoc prius dixit, In te speravi, Domine, non confundar in aeternum 2Psal. LXX, 1 .

Notes

  1. 1. I Cor. IV, 7
  2. 2. Psal. LXX, 1