Testamentum pacis. Testamenta schismaticorum irrita per imperatorum leges. Scripturas se ab igne servasse jactant Donatistae.--Et disponam ad eos testamentum pacis: per ipsum utique qui ait, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 41Joan. XIV, 27 . Hoc est testamentum patris nostri, testamentum pacis. Quaelibet haereditas dividatur inter consortes, pacis haereditas dividi non potest. Pax nostra Christus est. Pax facit utraque unum, non duo de uno. Ipse enim pax nostra, dixit, qui fecit utraque unum 42Ephes. II, 14 . Testamentum Dei est, haereditas pax est. A concordibus consortibus possideatur, non a litigantibus dividatur. Et disponam ad eos testamentum pacis. Vigilate, haeretici, audite a pastore testamentum pacis, venite ad pacem. Irascimini christianis imperatoribus, quia testamenta vestra valere noluerunt in domibus vestris: videte quam digna sit poena. Et quid est quod testamentum vestrum non valet in domo vestra? Quid est? quantum est? Dolor iste admonitio est, nondum damnatio. Voluit enim Deus compati testamento pacis suae. Condoles testamento tuo, si non stet testamentum tuum in domo tua. Certe moriturus es, et quid agatur in illa domo postea nesciturus. In illa enim die perient, inquit, omnes cogitationes ejus 43Psal. CXLV, 4 : et non cognoscet amplius locum suum 44Psal. CII, 16 . Non ergo sciturus quid postea agatur in domo tua, cum mortuus fueris; doles tamen non stare testamentum tuum in domo tua. Christus mortuus resurrexit, de coelo respexit, ut stet testamentum ipsius. Evigila ex dolore tuo, corrigere ex cruciatu tuo. Ligno male curvo nosti calorem solere adhiberi: corrigat te dolor iste, nondum est flamma ignis aeterni, tanquam calor foci est admotus curvo cordi tuo, ut hinc admoneatur et corrigatur. Dole, prorsus recte doles, non stare testamentum tuum in domo tua. Domus Dei, cor tuum est. Si vis valere testamentum tuum in domo tua, quare non vis valere testamentum Dei in domo sua? Dimittis filiis tuis parietes, et si aliter filios tuos divisuros noveris, quam tu disposueris, doles. De una domo vilissima, de tecto ruituro, quantam curam habes, quantam sollicitudinem concipis? Quemadmodum ardentibus febribus, prementi morbo, ipsi morti urgenti resistis, quantum potes, anhelans verba extrema, ut impleas testamentum? Quot jurisperitos consulis, quantas fraudes, ut stet testamentum tuum contra ipsam legem Imperatoris, inquiris? De proximo tibi respondet Deus, Noli fraudes quaerere, noli calumniosas formulas aucupari: vis stare testamentum tuum? Stet in te meum. Doles, quia acquisitionem tuam tollit alius, quem nolebas: quid de haereditate mea tam lata, tam pia? In semine tuo benedicentur omnes gentes 45Gen. XXII, 18 : Dixi ego servo meo, dicit tibi Deus, et credidit cum haec non videret: tu vides, et negas. Ecce ille factum testamentum servavit, tu apertum discindis. Tunc enim testamentum servatum est, quando auditum est: tunc apertum est, quando impletum est. Usque ad manus tuas servatum est testamentum. Certe haeres vis esse: numquid sic tecum contendit cohaeres tuus, ut dicat tibi, Tolle istam partem, ego illam; aut, Tolle tu minorem, et ego majorem? Non dicit, Simul dividamus: sed, Simul habeamus. Hoc enim voluit qui testatus est. Aperi, et lege. Et clamas: Ne incenderetur, ego feci; ne incenderetur, ego servavi. Ne incenderetur, tu servasti? Aperi et vide quia unde incendereris servasti: quamvis te servasse absit ut credam, quem video non servare quod jubet. Et ponam ad eos testamentum pacis.
Sermones
Notes
- 41. Joan. XIV, 27
- 42. Ephes. II, 14
- 43. Psal. CXLV, 4
- 44. Psal. CII, 16
- 45. Gen. XXII, 18