Mundus malus.--In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Omnia sunt ipsius, sed propria ipsius dicuntur, unde mater ejus erat, unde carnem acceperat; ad quos adventus sui praecones ante praemiserat, quibus legem dederat, quos de Aegyptia servitute liberaverat, quorum patrem carnalem elegit Abraham. Quia verum dixit, Ante Abraham ego sum 3Joan. VIII, 58 . Nec sic dixit, Antequam Abraham esset; aut, antequam Abraham fieret ego factus sum. In principio enim Verbum erat, non factum erat. Ergo, In propria venit, ad Judaeos venit. Et sui enim non receperunt.