Victoria certanti datur per Christum. Merita hominis dona sunt Dei. Tunc non redditum est, modo quid? Cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Bonum agonem certasti. Sed quis fecit ut vinceres? Lego tibi te, et tu dicis, Gratias ago Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum 11Ibid. 57 . Quid proderit certasse, si non prosit vicisse? Ergo habes quia certasti quidem, sed Christus dedit victoriam. Sequere aliud: Cursum consummavi. Et hoc quis in te? Nonne tu dixisti, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 12Rom. IX, 16 . Dic quod sequitur: Fidem servavi. Et hoc unde tibi? Audi verba tua: Misericordiam, inquit, consecutus sum, ut fidelis essem 13I Cor. VII, 25 . Ergo fidem servasti ex misericordia Dei, non ex fortitudine tua. De caetero ergo superest tibi corona justitiae, quam reddet tibi Dominus in illa die justus judex. Meritis enim reddet, ideo justus judex. Sed etiam hic non extollatur cervix tua, quia dona ipsius sunt merita tua. Quod illi dixi, ab illo didici, et vos mecum in ista schola utique didicistis. Superiore loco propter praeconium praesidemus, sed in una schola communem magistrum in coelis habemus.