TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid illis figuratur. Filia illa Archisynagogi significabat populum Judaeorum, propter quem venerat Christus, qui dixit, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illa vero mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, Ecclesiam figurabat ex Gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus. Ad illam ibat, illius salutem intendebat: haec intercurrit, tangit fimbriam quasi nescientis, id est, sanatur tanquam ab absente. Dicit ille, Quis me tetigit? quasi diceret, Non novi hunc populum. Populus quem non cognovi, servivit mihi. Tetigit me aliquis. Ego enim sensi virtutem de me exisse, id est, Evangelium emissum totum orbem implesse. Tangitur autem fimbria exigua pars vestimenti et extrema. Fac vestem Christi quasi Apostolos. Ibi fimbria Paulus erat: hoc est, extremus et minimus. Nam utrumque de se dixit: Ego sum minimus Apostolorum 9I Cor. XV, 9 . Nam post omnes vocatus est, post omnes credidit, plus omnibus sanavit. Non erat missus Dominus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Sed quia et populus quem non cognoverat, serviturus erat, in obauditu auris obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. Ait enim quodam loco idem Dominus: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor 10Joan. X, 16 .

Notes

  1. 9. I Cor. XV, 9
  2. 10. Joan. X, 16