Occasio sermonis. In Natali sancti Joannis inter caetera quae dicenda videbantur, ad Baptismum parvulorum noster sermo deductus est: et quia jam prolixus erat, et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quaestione, quanta in tanto periculo a sollicitis dici debuerunt. Sollicitos autem nos facit, non ipsa sententia jam olim in Ecclesia catholica summa auctoritate fundata, sed disputationes quorumdam, quae modo crebrescere, et multorum animos evertere moliuntur. Hodie ergo, adjuvante Domino, placuit nobis hinc loqui. Diem quidem solemnem Martyris celebramus: sed major causa est omnium fidelium, quam tantum modo martyrum. Non enim omnes fideles etiam martyres, sed illi ideo martyres, quia fideles. Videamus ergo quid ab eis proponatur, quid eos movet; quoniam et de ipsis non tam refellendis quam sanandis cogitare debemus.