TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haereditatem cujusquam, exhaeredatis filiis, non suscipit Augustinus. Tamen rogo vos, nemo me reprehendat, quia ejus haereditatem nolo suscipiat Ecclesia. Primo, quia factum illius detestor: deinde, quia institutum meum est. Multi laudant quod dicturus sum, sed aliqui et reprehendunt. Utrisque facere satis valde difficile est.