A lege peccati nemo liber nisi per gratiam.--Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Non sint solliciti, si concupiscentiis illicitis titillantur: non sint solliciti, quod videtur adhuc esse lex in membris repugnans legi mentis. Nulla enim condemnatio est. Sed quibus? etiam nunc quibus? Qui sunt in Christo Jesu. Et ubi est illa sententia, de qua dicebat paulo ante. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis 5Id. VII, 23 ? Sed me dicebat ex carne, non ex mente. Ubi ergo illa lex, si nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu? Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu. Lex enim, non illa in monte Sina per litteram: Lex enim, non illa in vetustate litterae; sed Lex spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit te a lege peccati et mortis. Ut enim condelecteris legi Dei secundum interiorem hominem, unde haberes, nisi lex spiritus vitae in Christo Jesu liberaret te a lege peccati et mortis? Ideo, mens humana, ne tibi tribuas, ne multum superbias; imo ne omnino superbias, o mens humana, quod non consentis desideriis carnis, quod lex peccati non te de arce deponit: Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Non te illa lex liberavit, de qua supra dictum est, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae 6Ibid. 6 . Quare illa non liberavit? Nonne et ipsa digito Dei scripta est? Nonne digitus Dei Spiritus sanctus intelligitur? Lege Evangelium, et vide quia ubi dicit unus evangelista, Domino dicente, Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia 7Matth. XII, 28 ; alius dicit, Si ego in digito Dei ejicio daemonia 8Luc. XI, 20 . Si ergo et lex illa digito Dei scripta est, hoc est, Spiritu Dei; quo Spiritu victi magi Pharaonis dixerunt, Digitus Dei est hic 9Exod. VIII, 19 : si ergo et ipsa, imo cum et ipsa Spiritu Dei, hoc est, digito Dei conscripta sit, quare non de illa dicitur, Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu?