Debitorum dimissio. Ecce post sermonem fit missa cathecumenis: manebunt fideles, venietur ad locum orationis. Scitis quo accessuri sumus, quid prius Deo dicturi sumus? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 15Matth. VI, 12 . Agite ut dimittatis, agite. Venietis enim ad verba ista orationis: quomodo ea dicitis? quomodo non dicitis? Postremo interrogo: Dicitis, an non dicitis? Odisti, et dicis? Respondebis mihi, Ego non dico. Oras, et non dicis? odisti, et dicis? oras, et non dicis? Cito respondeo. Ergo si dicis, mentiris: si non dicis, nihil mereris. Observa te, attende te: modo es oraturus, dimitte ex toto corde. Litigare vis cum inimico tuo, prius litiga cum corde tuo. Litiga, inquam, litiga cum corde tuo. Dic cordi tuo, Noli odisse. Illud autem cor tuum, animus tuus odit adhuc: dic animo, Noli odisse. Quomodo orabo, quomodo dicam, Dimitte nobis debita nostra? Possum quidem hoc dicere, sed quod sequitur quomodo dicam? Sicut et nos. Quid? Sicut et nos dimittimus. Ubi est fides? Fac quod dicis, Sicut et nos.