TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vocatus es ut non sis homo, sed filius Dei. Non est ergo unde quisquam calumnietur, et dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non mentiaris. Ergo, inquit, homo non ero? Non utique. Ut enim non sis homo, ad hoc vocatus es ab illo qui propter te factus est homo. Noli succensere. Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis: sed ut sis inter eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri 4Joan. I, 12. Deus enim deum te vult facere: non natura, sicut est ille quem genuit; sed dono suo et adoptione. Sicut enim ille per humanitatem factus est particeps mortalitatis tuae; sic te per exaltationem facit participem immortalitatis suae. Age igitur gratias, et amplectere quod donatum est ut merearis perfrui quo vocatus es. Noli esse Adam, et non eris homo. Si non homo, non utique mendax: quia omnis homo mendax. Et cum coeperis non mentiri, noli tibi tribuere et extolli, quasi ex tuo proprio: ne vento superbiae, tanquam lucerna quae aliunde accenditur, exstinguaris, et remaneas rursus in mendacio tuo. Nolite ergo mentiri, fratres. Jam enim veteres homines eratis: accessistis ad gratiam Dei, facti estis homines novi. Mendacium ad Adam pertinet, veritas ad Christum. Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem, ut et caro ista mortalis quam adhuc habetis de Adam, praecedente novitate spiritus, mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis suae: ac si totus homo deificatus inhaereat perpetuae atque incommutabili veritati.

Notes

  1. 4. Joan. I, 12