TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sanatis autem oculis, quid pretiosius habere poterimus, fratres? Lumen hoc qui vident quod factum est, quod fulget de coelo, vel quod exhibetur de lucerna, gaudent. Et quomodo miseri videntur, qui hoc videre non possunt? Ego autem quare loquor, quare ista dico, nisi ut horter omnes vos ad clamandum, cum transit Jesus? Lucem commendo Sanctitati vestrae amandam, quam forte non videtis. Credite, dum nondum videtis; et clamate, ut videatis. Quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non vident? Excaecatus est aliquis: continuo dicitur, Iratum Deum habuit, aliquid mali commisit. Hoc uxor Tobiae dicebat viro. Clamabat ille propter haedum, ne de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et cum ille diceret, Reddite, si de furto est; illa respondebat insultans, Ubi sunt justitiae tuae 30Tob. II, 21, 22? Quam caeca erat, quae furtum defendebat: et quam lucem videbat, qui furtum reddi imperabat! Illa erat foris in luce solis: ille erat intus in luce justitiae. Quis eorum erat in luce meliore?

Notes

  1. 30. Tob. II, 21, 22