TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christi membra in mundi odium, uti praedixit ipse, necesse est incurrant. Hoc admonuit Dominus, cum Evangelium legeretur, quoniam qui credit in eum, credit in illum qui eum misit 1Joan. XII, 44. Missum esse ad nos Salvatorem mundi, fides verissima tenet: quoniam Christum ipse praedicat Christus, hoc est corpus Christi toto orbe diffusum. In coelis enim ille erat, et saevienti in terra persecutori dicebat, Quid me persequeris 2Act. IX, 4 ? Ubi Dominus sic expressit et hic se esse in nobis. Sic totus crescit: quia quemadmodum ille in nobis est hic, sic et nos ibi in illo sumus. Hoc facit compago charitatis. Ipse qui caput nostrum, Salvator est corporis sui. Praedicat ergo Christus Christum, praedicat corpus caput suum, et tuetur caput corpus suum. Et ideo nos mundus odit, sicut ab ipso Domino audivimus 3Joan. XV, 18-21. Non enim Apostolis hoc dicebat paucis, quod odisset eos mundus; et quia gaudere deberent, cum eis detraherent homines et dicerent omnia mala adversum eos, quia propter haec merces eorum major esset in coelis 4Matth. V, 11, 12; non eis solis dixit Dominus, cum haec dixit: sed dixit universo corpori suo, dixit omnibus membris suis. Quicumque in corpore ejus et membrum ejus esse voluerit, non miretur quia odit eum mundus.

Notes

  1. 1. Joan. XII, 44
  2. 2. Act. IX, 4
  3. 3. Joan. XV, 18-21
  4. 4. Matth. V, 11, 12