TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo aliter intelliguntur vocati hora prima, tertia, etc. Est et in ista vita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis hujus, qua intelliguntur prima hora vocati Abel et ipsius saeculi justi, tertia Abraham et ipsius saeculi justi, sexta Moyses et Aaron et ipsius saeculi justi, nona Prophetae et ipsius saeculi justi, undecima tanquam in fine saeculi Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis hujus, et in ista vita nostra potest adverti haec similitudo. Tanquam enim prima hora vocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, juvenes; quasi nona, vergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti: unum tamen vitae aeternae denarium omnes accepturi.