TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur quaesitum testimonium Joannis. Ideo quaesitus est Joannes, qui testimonium perhiberet veritati; et audistis quid ait: Vos venistis ad Joannem. Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus. Lucerna ista ad illorum confusionem parata est, quia de hoc dictum est ante tantum tempus in Psalmis: Paravi lucernam Christo meo. Utquid lucernam soli? Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea 2Psal. CXXXI, 17, 18 . Denique hinc sunt confusi quodam loco per ipsum Joannem, quando dixerunt Domino Judaei: In qua potestate ista facis? dic nobis. Quibus respondit: Dicite mihi et vos, Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus? Audierunt, et tacuerunt. Cogitaverunt enim apud se cito, Si dixerimus, Ab hominibus, lapidabit nos populus: quia prophetam habent Joannem. Si dixerimus, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis ei? Quia Joannes perhibuit Christo testimonium. Angustati in cordibus suis quaestionibus suis, et illaqueati laqueis suis, responderunt, Nescimus. Quae potuit alia vox esse tenebrarum? Rectum est quidem homini, ut quando nescit, dicat, Nescio. Quando autem scit, et dicit, Nescio; testis est contra se. Utique noverant excellentiam Joannis, et quia de coelo erat baptismum ejus: sed nolebant acquiescere cui testimonium perhibuit Joannes. At ubi dixerunt, Nescimus: respondit eis Jesus, Nec ego dicam vobis in qua potestate ista facio 3Luc. XX, 2-8 . Et confusi sunt, et impletum est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione.

Notes

  1. 2. Psal. CXXXI, 17, 18
  2. 3. Luc. XX, 2-8