TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

-- Avarorum falsa pietas in filios. Filio mortuo sua pars est transmittenda. Restat ut dicas: Et quid ago de filiis meis? Audi et inde consilium Domini tui. Si tibi dicat Dominus tuus, Melius ego cogito qui creavi, quam tu qui generasti: forte quod dicas non habebis. Sed divitem illum aspecturus es qui tristis abscessit, et in Evangelio reprehensus est; et dices tibi forte: Ille dives ideo male fecit non vendere omnia, et dare pauperibus, quia filios non habebat: ego autem habeo filios; habeo quibus servem. Et in hac infirmitate consistit tibi Dominus tuus.