TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Diabolus calumniosus adversarius. Quare de bonis spargat mala. Ergo si adversarius hoc objecit, timere debemus ne hoc nobis objiciatur. Cum magno enim calumnioso habemus negotium. Si quaerit fingere quod non est, quanto magis objicere quod est? Gaudeamus tamen, quia talis est judex, qui falli ab accusatore nostro non potest. Nam si hominem haberemus judicem, huic quidquid vellet fingeret inimicus. Nemo est diabolo astutior ad fingendum. Nam et nunc omnia falsa crimina de sanctis ipse confingit. Sic suas criminationes valere non posse apud Deum, inter homines illas spargit. Et hoc ei quid prodest, cum dicat Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 8II Cor. I, 12 ? Putatis tamen quia ille falsa crimina nulla astutia confingit? Novit quid inde mali agat, nisi ei resistat vigilantia fidei. Ideo enim et de bonis mala spargit, ut infirmi non putent aliquos esse bonos, et tradant se rapiendos libidinibus et dissipandos, dicentes apud se ipsos: Quis est enim qui servat mandatum Dei? aut quis est qui servat castitatem? Dum putat quia nemo, ipse fit nemo. Hoc ergo agit diabolus. Sed talis erat vir Job, de quo nihil posset confingere: nota enim erat et nimis clara vita ejus. Sed quia multas habebat divitias, hoc objecit, quod et si esset, in corde esse posset, in moribus apparere non posset. Colebat Deum, faciebat eleemosynas; et quo corde faciebat, nemo sciebat, nec ipse diabolus: sed Deus noverat. Perhibet Deus testimonium servo suo: diabolus calumniatur servo Dei. Permittitur ille tentari, probatur Job, confunditur diabolus. Invenitur Job gratis colere Deum, gratis diligere: non quia aliquid dedit, sed quia se ipsum non abstulit. Ait enim: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 9Job. I . Ignis tentationis accessit; sed aurum, non stipulam invenit: abstulit sordes, non convertit in cinerem.

Notes

  1. 8. II Cor. I, 12
  2. 9. Job. I