Dies boni in psalmo, non hujus saeculi, sed aeterni promittuntur. Loqui dolum. Hoc de diebus bonis intelligamus. Nam si propter dies praesentis saeculi, qui boni dicuntur, et non sunt, in sepultura cordis per epularum aggeres, in luxuriae ac vinolentiae gurgitibus, in turpissimis ingluvium voluptatibus: si ergo propter istos dies, quasi propter dies bonos, susceperimus praeceptum, ut labia nostra non loquantur dolum; plerumque tales dies cogunt amatores suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non loquuntur dolum. Quid enim aliud est, loqui dolum, nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? Ad hoc maxime adulatorum exarsit negotium; quia pene semper, ne prohibeantur ab opimis mensis apparatisque conviviis, blandiendo non tacent falsum; et ab his prohibentur, si amando Deum dixerint verum. Ergo propter istos dies, quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum; et eis negantur, si non loquuntur dolum.