TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecclesiae unitas Christo glorificato quoties commendata. Videte ergo, fratres, quid maxime diligatis, quid fortiter teneatis. Glorificatus Dominus resurgendo, commendat Ecclesiam: glorificandus ascendendo, commendat Ecclesiam: Spiritum sanctum mittens de coelis commendat Ecclesiam. Resurgens enim, quid dicit discipulis suis? « Haec dicebam vobis, cum adhuc essem apud vos, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Et tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. « Ubi est Ecclesiae commendatio? Et praedicari innomi ne ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Et hoc ubi? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 24Id. XXIV, 44-47 . Hoc resurrectione glorificatus. Quid ascensione glorificandus? Quod audistis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act I, 8) . Quid ipso adventu Spiritus sancti? Venit Spiritus sanctus: quos primum implevit, linguis omnium gentium loquebantur. Unusquisque homo loquens omnibus linguis, quid aliud significavit, quam unitatem in omnibus linguis? Hoc tenentes, in hoc firmati, in hoc roborati, in hoc inconcussa charitate defixi, laudemus pueri Dominum, et dicamus alleluia. Sed in una parte? Et unde? et quo usque? A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini 25Psal. CXII, 3 .

Notes

  1. 24. Id. XXIV, 44-47
  2. 25. Psal. CXII, 3