Resurrectionis nostrae exemplum in Christo. Omnis creatura loquitur resurrectionem. Evigilatio animalium. Novilunia. Frondes arborum. Sed solent videri per annos singulos messes: generis autem humani una ultima in fine saeculi messis assurget. Ostendi nunc oculis non potest: sed de uno principali grano datum est experimentum. Dicit ipse Dominus, Si granum sic manserit, et non mortificatum fuerit, solum manebit 10Joan. XII, 24 , dicens de sua mortificatione, quia multiplex futura est in illum credentium resurrectio. Exemplum datum est de uno grano, sed tale exemplum cui crederent omnes qui grana esse vellent. Quanquam et omnis creatura loquitur resurrectionem, si surdi non sumus: unde conjicere debemus quid in fine semel de genere humano facturus est Deus, cum tot similia quotidie videamus. Resurrectio Christianorum semel erit, somnus animalium et evigilatio quotidiana est. Dormire, morti simile est: evigilare, resurrectioni simile est. Ex hoc quod quotidie fit, crede quod semel futurum est. Luna per omnes menses nascitur, crescit, perficitur, minuitur, consumitur, innovatur. Quod in luna per menses, hoc in resurrectione semel in toto tempore. Quomodo id quod de dormientibus quotidie, hoc de luna per singulos menses. Unde abeunt, unde redeunt frondes arboribus? in quae secreta discedunt, de quibus secretis adveniunt? Hiems est, certe nunc arbores arentibus similes verno tempore virescunt. Nunc primum factum est, an et praeterito anno ita fuit? Imo et praeterito sic fuit. Interceptum est ab autumno in hieme, redit per vernum in aestate. Ergo annus redit in tempore, et homines, facti ad imaginem Dei, cum mortui fuerint interibunt?