Jam modo miremur caecitatem Judaeorum. Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, quoniam male tractatus est, non aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est; et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Et ne contemnas, Generationem ejus quis enarrabit? Quam generationem? Ante luciferum genui te 5Psal. CIX, 3 . Ecce una generatio: Ante luciferum, ante omnia quae facta sunt, ante omnes Angelos, ante omnem creaturam. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt 6Joan. I, 3 . Sed forte secunda ejus generatio narratur. Quis illam narrat? Fide concipitur, masculus non accedit, uterus virginis tumet: procedit tanquam sponsus de thalamo suo 7Psal. XVIII, 6. Mirabilis ista generatio. Mirabilis est humana, quia sine patre: mirabilis illa, quia sine matre. Ut ovis ad immolandum ductus est, ut agnus ante eum qui se tonderet, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus. Resurrectionem ejus praedicat. Videtis quia vere Dominus (quasi possit quid nisi vere Veritas) hoc dicebat: Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Quia oportebat Christum pati et resurgere, audistis. Et resurgere, modo audistis: Quoniam tolletur de terra vita ejus. Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem 8Luc. XXIV, 44, 46, 47 : audietis illud et ab isto propheta; non quia debemus prophetam praeponere Domino. Praeco praecessit, judex secutus est. Non sua, sed judicis verba praeco dicebat, et judex consequens verba sua in praecone firmavit. Quoniam tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Audiebatis modo dicentem illis, Quid vobis feci? Si invenistis in me peccatum, arguite. Et illi, Crucifige, crucifige 9Joan. XIX, 6 : ut putabant hominem, tamen innocentem. Ergo, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.