TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Laudare Deum. Accusare nos ipsos. Sive ergo nos accusemus, sive Deum laudemus, bis Deum laudamus. Si pie nos accusamus, Deum utique laudamus. Quando Deum laudamus, tanquam eum qui sine peccato est praedicamus: quando autem nos ipsos accusamus, ei per quem resurreximus, gloriam damus. Hoc si feceris, nullam occasionem invenit inimicus, qua te circumveniat ante judicem. Cum enim tu ipse fueris accusator, et Dominus liberator; quid erit ille, nisi calumniator? Merito ille hinc sibi tutelam providit adversus inimicos, non conspicuos, carnem et sanguinem, miserandam potius, quam cavendam; sed adversus illos inimicos contra quos Apostolus nos hortatur ut armemur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: id est, adversus homines quos videtis saevire in vos. Vasa sunt, alius utitur: organa sunt, alius tangit. Immisit se, inquit, diabolus in cor Judae, ut traderet Dominum 6Id. XIII, 2 . Ait aliquis: Quid ergo ego feci? Audi Apostolum: Neque detis locum diabolo 7Ephes. IV, 27 . Tu mala voluntate locum dedisti: intravit, possedit, utitur. Si locum non dares, non possideret.

Notes

  1. 6. Id. XIII, 2
  2. 7. Ephes. IV, 27