TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrus ob trinam negationem, ter interrogatus de sua dilectione. Evangelium sancti Joannis apostoli, quod dicitur secundum Joannem, hodie terminatum est, de his quae narravit quomodo apparuerit Dominus post resurrectionem discipulis suis. Compellavit ergo apostolum Petrum, illum praesumptorem et negatorem, cum loqueretur ei jam vivus morte devicta, et dicebat: Simon Joannis (sic enim appellabatur Petrus), amas me? Respondebat ille quod erat in corde ipsius. Si Petrus respondebat quod in corde habebat; Dominus quare quaerebat, qui cor videbat? Denique ipse etiam Petrus mirabatur, et cum quodam taedio audiebat quaerentem, quem noverat scientem. Semel dictum est: Amas me? Responsum est: Diligo te, Domine, tu scis. Et iterum: Amas me? Domine, tu omnia nosti; tu scis quia diligo te. Et tertio, Amas me? Contristatus est Petrus. Quid contristaris, Petre, quia ter respondes amorem? Oblitus es trinum timorem? Sine interroget te Dominus: medicus est qui te interrogat, ad sanitatem pertinet quod interrogat. Noli taedio affici. Exspecta, impleatur numerus dilectionis, ut deleat numerum negationis.