Mundus duobus modis intelligitur. Illud ergo quod erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem habentem mentem venientem in hunc mundum, ubi erat? In hoc mundo erat. Sed et terra in hoc mundo erat, et sol et luna in hoc mundo erant. Audi de die tuo, o mentis humanae oculus! In hoc mundo erat, et per ipsum mundus factus est. Sic erat hic, ut et antequam mundus esset, non quasi non haberet ubi esset. Deus enim habitando continet, non continetur. Ergo miro et ineffabili modo in hoc mundo erat. Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Quis est mundus, qui per cum factus est? In principio fecit Deus coelum et terram 4Gen. I, 1 , quia omnia per ipsum facta sunt. Quis mundus eum non cognovit? Mundus et mundus, sicut domus et domus; domus in fabrica, domus in habitatoribus. In fabrica domus; quemadmodum, Magnam domum fecit, pulcherrimam domum construxit. Domus in habitatoribus; quomodo, Bona domus, benedicat eam Dominus; mala domus, parcat ei Deus. Ergo mundus per eum factus est, et habitatio et habitatores: et mundus eum non cognovit, habitatores.