TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deus omnium est, et ab omnibus suis non divisus, sed totus possidetur. Super omnes est Deus: tamen nescio quomodo non facile quisquam audet dicere, Deus meus, nisi qui in eum credit, et qui eum diligit; ipse dicit, Deus meus. Tuum tibi fecisti; cujus es, hoc amat ipse. Prorsus dulcedine affectus tui, et secura et praefidenti dilectione dic, Deus meus. Securus dicis, verum dicis: quia tuus est, et non fecisti ut non sit alterius. Non enim sic dicis, Deus meus; quomodo, Equus meus. Equus enim tuus est, non equus alterius. Deus et tuus est, et ejus qui sic dixerit, Deus meus, quomodo tu dicis. Singuli dicunt, Deus meus, et, Deus meus: ille omnium est, communiter omnibus se ad fruendum praebens, in omnibus integer, in singulis integer. Non enim qui dicunt, Deus meus, singuli dividunt inter se. Si sermo iste quem jacto lingua, et sono constante litteris et syllabis, totus ad singulos pervenit, nec dividunt illum inter se qui audiunt; si sermo ad aures corporis corporaliter sonans, in propinquo clarius, in longinquo languidius, ab omnibus tamen audientibus totus excipitur, non inter se syllabatim eum dividentibus, sed omnibus totum accipientibus; quanto magis ille Deus ubique praesens, implens omnia, non propinqua clarius, et longinqua languidius, sed pertendens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter 59Sap. VIII, 1, aequaliter possidetur ab omnibus? Lux ista, fratres mei, certe corporea, de coelo fulget; oritur, occidit, circumit, de loco in locum mutatur: tamen procedunt in eam et diriguntur omnium oculi, et omnium oculi pariter eam possident, non eam dividunt; nullus in ea dives limitem fixit, nec prior praeoccupando ut videret, oculos pauperis aut exclusit, aut angustavit. Dicat pauper, Deus meus; dicat dives, Deus meus: minus ille habet, plus hic habet; sed argentum, non Deum. Ut perveniret ad Deum Zacchaeus dives, dedit dimidium patrimonii sui 60Luc. XIX, 8; ut perveniret Petrus, retia et navem dimisit 61Matth. IV, 20; ut perveniret vidua, duo minuta dedit 62Luc. XXI, 2-4; ut perveniret pauperior, calicem aquae frigidae porrexit 63Matth. X, 42; ut perveniret penitus pauper et egenus, solam bonam voluntatem tribuit 64Luc. XI, 14. Diversa dederunt, sed ad unum pervenerunt, quia non diversa amaverunt. Sic et vos, homines oves Dei, oves gregis Dei, nolite perturbari temporalibus diversitatibus vestris, quod alii in honore, alii sine honore, alii cum pecunia, alii praeter pecuniam, alii pulchri corpore, alii minus pulchri, alii aetate fessi, alii juvenes, alii pueri, alii viri, alii feminae: Deus omnibus aequaliter adest. Ille apud eum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei. Et vos, inquit, oves meae, et oves gregis mei, homines estis; et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. O beatos nos tali possessione et tali possessore! Nam et possidet nos, et possidemus illum: possidet nos, ut colat nos; possidemus illum, ut colamus illum: sed nos colimus tanquam Deum, ille colit tanquam agrum: ille nos colit, ut fructum afferamus; nos eum colimus, ut fructum demus. Totum ad nos recurrit, ille nostri non eget, Dabo tibi, inquit, haereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae 65Psal. II, 8 . Ecce possessio ipsius sumus. Dominus, inquit, pars haereditatis meae et calicis mei 66Psal. XV, 5 . Ecce possessio nostra est: sed tamen qua distinctione? Vos homines estis, ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus noster.

Notes

  1. 59. Sap. VIII, 1
  2. 60. Luc. XIX, 8
  3. 61. Matth. IV, 20
  4. 62. Luc. XXI, 2-4
  5. 63. Matth. X, 42
  6. 64. Luc. XI, 14
  7. 65. Psal. II, 8
  8. 66. Psal. XV, 5