TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Navis jactata tempestate. Interea navis portans discipulos, id est, Ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit ventus contrarius, id est, adversans ei diabolus, et impedire nititur ne perveniat ad quietem. Sed major est qui interpellat pro nobis. Nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam, veniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in navi excutiamus nos, et projiciamus in mare. Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola portat discipulos, et recipit Christum. Periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. Tene te itaque in navi, et roga Deum. Deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecerint, et ipsa velorum extensio majori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adjutoriis et viribus, sola restat nautis intentio deprecandi et voces ad Deum fundendi. Qui ergo praestat navigantibus, ut perveniant ad portum, numquid Ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem?