Testimonia Veteris Testamenti de Christo et Ecclesia. Testimonium pro capite: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus 7Galat. III, 16 . Testimonium pro corpore ad Abraham, quod commemoravit Apostolus. Abrahae dictae sunt promissiones. Vivo ego, dicit Dominus; per memetipsum juro, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti dilecto filio tuo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 8Gen. XXII, 16-18 . Habes testimonium pro capite, habes pro corpore. Audi aliud breve, et prope una sententia complexum pro capite et pro corpore. De resurrectione Christi Psalmus loquebatur: Exaltare super coelos, Deus. Continuo pro corpore: Et super omnem terram gloria tua 9Psal. LVI, 6, 12 . Audi testimonium pro capite: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Audi continuo pro corpore, post pauca verba: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 10Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29 . Audi pro capite: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Et in ipso psalmo audi pro corpore: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 11Psal. XVIII, 6, 5 .
Sermones
Notes
- 7. Galat. III, 16
- 8. Gen. XXII, 16-18
- 9. Psal. LVI, 6, 12
- 10. Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29
- 11. Psal. XVIII, 6, 5