Mendacium specie humilitatis, peccatum est. Iterum te interrogo alio modo: Justus es, aut peccator? Respondes, Peccator. Mentiris, quia non quod te esse corde credis, hoc ore dicis. Ergo et si non eras peccator, esse incipies dum mentiris. Dicis enim: Humilitatis causa nos dicimus peccatores esse; nam Deus videt quia justi sumus. Cum ergo humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod evitaveras. Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est humilitas, ubi regnat falsitas?