TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Numeri septuaginta septem significatus. Quare autem septuagenarius et septimus numerus omnia peccata contineat quae dimittuntur in Baptismo, haec probabilis ratio videtur occurrere; quia denarius numerus perfectionem habet justitiae et beatitudinis, cum septenaria creatura Creatoris inhaeret Trinitati: unde etiam decalogus Legis in decem praeceptis consecratus est. Transgressio autem denarii undenario numero significatur: et intelligitur peccatum esse transgressio, cum aliquid amplius homo appetens, justitiae regulam excedit. Unde et avaritiam radicem omnium malorum dicit Apostolus 69I Tim. VI, 10. Et animae a Deo fornicanti, ex ejusdem Domini persona dicitur: Sperabas si a me discessisses, aliquid amplius te habituram. Quia ergo transgressionem, id est peccatum ad se ipsum refert qui peccat, quia privato quodam suo laetari vult; unde reprehenduntur etiam qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi 70Philipp. II, 21, et laudatur charitas non quaerens quae sua sunt 71I Cor. XIII, 5: propterea ipse undenarius numerus quo significatur transgressio, non decies multiplicatur, sed septies, et fiunt septuaginta septem. Non enim ad Conditoris Trinitatem, sed ad ipsam creaturam, id est, ad ipsum hominem pertinet transgressio, quam creaturam septenarius numerus ostendit. Tria propter animum, ubi est quaedam imago Trinitatis Creatoris; ibi enim homo ad imaginem Dei factus est: et quatuor propter corpus. Notissima enim sunt quatuor primordia quibus corpus constat. Et cui nota non sunt, potest facile advertere ipsum corpus mundi, in quo corpus nostrum per loca movetur, quatuor habere quasi principales partes, quas etiam Scriptura divina assidue commemorat, Orientem et Occidentem, Meridianum et Aquilonem.

Notes

  1. 69. I Tim. VI, 10
  2. 70. Philipp. II, 21
  3. 71. I Cor. XIII, 5