Paulus quomodo peccatorum primus. Ergo Paulum apostolum attende: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Dixit, quorum primus ego sum. Quomodo erat primus? Ante illum non fuerunt peccatores tot Judaei? Ante illum non fuerunt peccatores in genere humano? Ante illum in omnibus hominibus nemo peccato tenebatur? Adam non ante illum fuit, qui primus peccavit, et nos omnes in mortem praecipitavit? Quid est, Quorum primus ego sum? Ad quos venit, primus ego sum? Sed nec hoc verum est. Primus electus est Petrus, primus Andreas 11Matth. IV, 18, primi alii apostoli; tu apostolus es novissimus: quomodo dicis, Quorum primus ego sum? Ergo apostolus novissimus, primus peccator. Et hoc quomodo primus peccator? Ante te peccavit Petrus, quando ipsum Dominum ter negavit 12Id. XXVI, 70-74. Nolo dicere, quia et ipse nisi peccator inventus esset, de sinistra ad dexteram non transisset.