TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praesumptio de se cavenda in carnis mortificatione. Cum ergo dixisset Apostolus, Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; id est, illas concupiscentias carnis, quibus non consentire magna laus est, quas non habere perfectio est: si has actiones carnis morbidas, et de morte habentes contentionem, spiritu mortificaveritis, vivetis. Hic jam metuendum est, ne quisquam rursus ad mortificandas actiones carnis de spiritu suo praesumat. Non solum enim Deus spiritus est: sed et anima tua spiritus est, et mens tua spiritus est. Et cum dicis, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 26Rom. VII, 25 : quia spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum 27Galat. V, 17 . Ergo ne ad carnis actiones mortificandas de spiritu tuo praesumas, et superbia pereas, et tibi superbo resistatur, non humili gratia concedatur: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 28Jacobi IV, 6.

Notes

  1. 26. Rom. VII, 25
  2. 27. Galat. V, 17
  3. 28. Jacobi IV, 6