TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Messis in Judaeis, sementis in Gentibus. Paulus modicus. In lectione Evangelii quae modo recitata est, admonemur quaerere quae sit messis de qua Dominus ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Tunc adjecit duodecim discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, alios septuaginta duos, et misit illos omnes, sicut ex verbis ejus apparet, ad paratam messem. Quae ergo erat illa messis? Non enim illa messis in his Gentibus erat, ubi nihil fuerat seminatum. Restat ergo, ut intelligamus istam messem fuisse in populo Judaeorum. Ad illam messem venit Dominus messis, ad illam messem misit messores: ad Gentes autem non messores, sed seminatores. Intelligamus ergo messem factam in populo Judaeorum, sementem in populis Gentium. Ex illa enim messe Apostoli electi sunt, ubi jum cum meteretur, maturum erat; quia ibi Prophetae seminaverunt. Delectat inspicere agriculturam Dei, et oblectari donis ejus, et operariis in agro ejus. In hac enim agricultura operabatur qui dicebat: Plus omnibus illis laboravi. Sed vires ei dabantur ad operandum a Domino messis: ideo subjecit, Non ego sum, sed gratia Dei mecum 1I Cor. XV, 10 . Nam se in agricultura versari satis ostendit, ubi ait: Ego plantavi, Apollo rigavit 2Id. III, 6 . Hic autem Apostolus de Saulo Paulus, hoc est de superbo minimus: Saulus enim a Saüle denominatur: paulum autem modicum est: unde nomen suum quodam modo interpretatus, ait, Ego sum minimus Apostolorum 3Id. XV, 9 : ipse ergo Paulus, id est, modicus et minimus missus ad Gentes, praecipue ad Gentes se missum dicit. Ipse scribit, nos legimus, credimus, praedicamus. Ipse ergo dicit in Epistola sua quae est ad Galatas, vocatum se jam a Domino Jesu venisse Jerosolymam, et Evangelium cum Apostolis contulisse, dexteras sibi datas fuisse, et signum concordiae, signum consonantiae, quod ab se ipsi didicerant, eis in nihilo discrepabat. Deinde placuisse dicit inter se et ipsos, ut ipse ad Gentes, illi autem in circumcisionem irent 4Galat. II, 1-9; ille seminator, illi messores. Merito etiam Athenienses, quamvis nescientes, nomen suum ei dixerunt. Audientes enim ab eo verbum: Quis est, inquiunt, hic seminator verborum 5Act. XVII, 18 .

Notes

  1. 1. I Cor. XV, 10
  2. 2. Id. III, 6
  3. 3. Id. XV, 9
  4. 4. Galat. II, 1-9
  5. 5. Act. XVII, 18