Vita vera est, quae aeterna et beata. Ad beatam vitam, necessaria certitudo aeternitatis. Quid est, fratres? Cum quaererem utrum velletis vivere, omnes respondebatis velle vos; utrum velletis sani esse, omnes respondebatis velle vos. Sed sanitas et vita si timetur ne finiatur, jam non est vita. Non est enim semper vivere, sed semper timere. Si semper timere, semper cruciari. Si cruciatus sempiternus, ubi vita aeterna? Tenemus certe non esse beatam, nisi vitam aeternam; imo non esse beatam, nisi vitam: quia si non aeterna, et si non cum satietate perpetua, procul dubio nec beata, nec vita. Invenimus, omnes consentiunt. Invenimus plane in cogitatione, nondum in possessione. Haec est possessio quam omnes quaerunt: nemo est qui non quaerat. Malus sit, bonus sit, ipsam quaerit: sed bonus fidenter, malus impudenter. Quid quaeris bonum, male? Nonne tibi respondet ipsa postulatio tua, quam sis improbus, cum quaeris bonum malus? Nonne rem quaeris alienam? Si ergo summum bonum quaeris, hoc est, vitam; bonus esto, ut ad bonum pervenias. Si vis venire ad vitam, serva mandata. Cum autem pervenerimus ad vitam, quid addam aeternam? quid addam beatam? semel vitam, quia ipsa est vita, quae et aeterna et beata: cum pervenerimus ad vitam, certum nobis erit in ea nos semper futuros. Nam si erimus ibi, et utrum ibi semper futuri simus, incerti erimus; etiam ibi erit timor. Et si erit timor, cruciatus erit, non carnis, sed, quod pejus est, cordis. Ubi autem cruciatus, quae beatitudo? Erit ergo nobis certum quia in illa vita semper erimus, et eam finire non poterimus: quia in illius regno erimus, de quo dictum est, Et regni ejus non erit finis 11Luc. I, 33 .