Periculum perjurii in juratione. Quid tibi dicturus sum homo! Verum jura? Ecce verum jura, non peccas: si verum juras, non peccas. Sed homo inter tentationes positus, carne involutus, calcans terram sub terra, dum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 5Sap. IX, 15; inter ista multa tua cogitata incerta, volatica, conjecturas humanas, fallacias humanas, quando non subrepit tibi quod falsum est, posito in regione falsitatis? Vis ergo longe esse a perjurio? Jurare noli. Qui enim jurat, aliquando verum jurare potest; qui autem non jurat, mendacium jurare nunquam potest. Juret ergo Deus, qui jurat securus, quem nihil fallit, quem nihil latet, qui omnino fallere ignorat, quia nec falli potest. Cum enim jurat, se adhibet testem. Quomodo tu cum juras, Deum adhibes testem; sic ipse cum jurat, se testem adhibet. Tu quando illum adhibes testem, forte supra mendacium tuum, accipis in vanum nomen Domini Dei tui 6Exod. XX, 7. Ne ergo mendacium jures, noli jurare. Ipsa est angustia. Perjurium praecipitium. Qui jurat, juxta est: qui non jurat, longe est. Peccat et graviter qui falsum jurat: non peccat qui verum jurat: sed nec ille peccat, qui omnino non jurat. Sed qui non jurat, et non peccat, longe est a peccato: qui autem verum jurat, non peccat, sed prope est ad peccatum. Fac te ambulare in aliquo loco, ubi a parte dextera spatiosa sit terra, nec usquam angustias patiaris; a sinistra praeceps locus est. Ubi eligis ambulare? Super finem terrae in labio praecipitii, an inde longe? Puto quia inde longe. Sic et qui jurat, in fine ambulat; et ambulat pedibus infirmis, quia humanis. Si offenderis, deorsum is; si lapsus fueris, deorsum is. Et quid te excipit? Perjurii poena. Ergo volebas verum jurare: audi consilium Dei, Noli jurare.