TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Maligni dies unde. Maligni dies. Numquid isti dies maligni sunt, quos agitat circulus solis? Faciunt malignos dies maligni homines: et sic est prope totus mundus. Inter turbas malignorum gemit paucitas frumentorum. Revocemus ad ipsos justos. Maligni sunt illi, et faciunt malignos dies: quid ipsi justi? nonne in diebus malignis sunt et apud se ipsos, praeter quod patiuntur malignos homines, inter quos gemunt? Et apud se ipsos, inquam, quando sunt, attendant se, descendant in se, bene se considerent; inveniunt in se dies malignos. Bellum nolunt, pacem volunt: et quis non? Et cum omnes bellum nolint, et omnes pacem velint, revocat ad se oculos et qui juste vivit, et bellum in se invenit. Quaere a me quod bellum. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ecce homo quaerit a me, quod bellum in se patiatur justus; doce illum ex lege tua, loquatur Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem 4Galat. V, 17 . Et ubi projicio carnem, si sonet bellum; si, quod Deus avertat, hostis irruat? Fugit homo, et secum trahit bellum suum, quocumque it. Non dico, si malus est: prorsus si bonus est, si juste vivit, invenit in se quod Apostolus dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. In isto bello quomodo sunt dies boni?

Notes

  1. 4. Galat. V, 17