TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dolus potentis mali novaculae comparatur. Sed insidiatur contra te potens, et molitur contra te potens: acuit novaculam unde capillos radat, non unde caput incidat. Quod dixi, modo audistis in Psalmo: Sicut novacula acuta fecisti dolum 18Psal. LI, 4 . Quare dolum potentis mali novaculae comparavit? Quia non admittitur, nisi ad superflua nostra. Sicut capilli in corpore nostro tanquam superflui videntur, et sine detrimento carnis raduntur; sic quidquid potest tibi facere iratus potens, inter superflua tua numera. Tollit paupertatem tuam: numquid tollit divitias tuas? Paupertas tua, divitiae tuae in corde tuo. Superflua tua potuit tollere, damno potuit afficere, permissus et usque ad laedendum corpus. Etiam ista vita, cogitantibus aliam vitam; ista, inquam, vita inter superflua deputanda est. Nam et martyres contempserunt illam. Non vitam perdiderunt, sed vitam acquisierunt.

Notes

  1. 18. Psal. LI, 4