TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Inimici nostri invisibiles. Ergo nos admonens ait, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Possit quisque putare adversus reges terrae, adversus potestates saeculi. Quare? ipsi non caro et sanguis? Semel dictum est, non adversus carnem et sanguinem. Avertere ab omni homine. Qui ergo restant inimici? Adversus principes et potestates spiritualis nequitiae, rectores mundi. Quasi plus dedit diabolo et angelis ejus. Plus dedit, rectores mundi appellavit. Sed ne male intelligas, exponit quid sit mundus, cujus sunt illi rectores. Rectores mundi, tenebrarum harum 8Ephes. VI, 12 Quid est, mundi tenebrarum harum? Quibus est rector, dilectoribus suis et infidelibus, plenus est mundus. Has Apostolus appellat tenebras. Harum rectores, diabolus et angeli ejus. Hae tenebrae non naturales sunt, non incommutabiles sunt: mutantur, et lux efficiuntur; credunt, et credendo illuminantur. Quod cum in eis factum fuerit, audient, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 9Id. V, 8 . Nam quando tenebrae, non in Domino: iterum quando lux, non in te, sed in Domino. Quid enim habes quod non accepisti 10I Cor. IV, 7? Quia ergo sunt invisibiles inimici, invisibiliter sunt expugnandi. Quippe hostem visibilem vincis feriendo: invisibilem vincis credendo. Visibilis est hostis homo; visibile est et ferire: invisibilis est hostis diabolus; invisibile est et credere. Est ergo pugna invisibilis adversus invisibiles inimicos.

Notes

  1. 8. Ephes. VI, 12
  2. 9. Id. V, 8
  3. 10. I Cor. IV, 7