TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Timor mortis diviti homini est continua tribulatio. Quamvis, si amas vitam, et mortem times, ipse timor mortis, hiems quotidiana est. Et tunc maxime pungit timor mortis, quando nobis bene est. Nam quando male est nobis, non timemus mortem. Quando nobis bene est, tunc magis timemus mortem. Ideo ille dives, quem delectabant multum divitiae suae (habebat enim magnas divitias et magnas possessiones), credo quod interpellabatur timore mortis, et inter delicias contabescebat. Cogitabat enim se illa bona relicturum; congregaverat, et nesciebat cui: et aliquid cupiebat aeternum, et venit ad Dominum, et ait illi, Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Bene est mihi, sed labitur quod teneo; bene est mihi, sed subito non erit quod habeo: dic mihi unde habeam quod semper erit; dic mihi quomodo perveniam ad id quod non perdam. Et Dominus illi: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quaesivit quae mandata. Audivit. Respondit se a sua juventute omnia servasse. Ait illi Dominus consiliarius vitae aeternae: Unum tibi deest; si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Non enim dixit, Perde; sed, vende et veni , sequere me 6Matth. XIX, 16-22 . Ille qui delectabatur divitiis suis, et propterea quaerebat a Domino quid boni faceret, ut vitam aeternam consequeretur, quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. Noluit credere Domino quia potest servare in coelo, quod periturum est in terra. Noluit esse verus amator thesauri sui. Male tenendo, perdidit: multum diligendo, amisit. Nam si bene illum diligeret, in coelum migraret, quo ipse postea sequeretur. Domum illi Deus ostendit ubi migraret, non locum ubi perderet: secutus enim ait, Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 7Id. VI, 21 .

Notes

  1. 6. Matth. XIX, 16-22
  2. 7. Id. VI, 21