TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lex ad quid data est. Hesternam lectionem de sancti apostoli Pauli Epistola, qui sermoni adfuistis, audistis: illam lectio sequitur quae hodie recitata est. Adhuc versatur ille difficilis et periculosus locus, quem vobis in adjutorio Domini nostri, quantum me religioso apud eum adjuvatis affectu, pro viribus quas dare dignatur, exponere et enodare suscepimus. Patientiam mihi praebeat Charitas vestra, ut si habeo propter obscuritatem rerum difficilem disputationem, saltem habeam facilem vocem. Si enim utrumque sit difficile, multum laboratur: et utinam non sine causa laboretur. Ut autem prosit labor noster, sit patiens auditus vester. Quia Legem non culpat Apostolus, hesterno die audientibus, quantum existimo, satisfecimus. Ibi quippe ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est. Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatam per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est; id est latet, non apparet. Ego autem vivebam aliquando sine lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam (quid enim tam pertinens ad vitam, quam, Non concupisces?), hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit: concupiscentiam terruit, non exstinxit; terruit, non oppressit; fecit timorem poenae, non amorem justitiae. Itaque, inquit, lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Non enim lex mors, sed peccatum mors. Quid ergo ex occasione mandati? Sed peccatum ut appareat peccatum - latebat enim quando mortuum dicebatur: per bonum mihi operatum est mortem; ut, addita praevaricatione, fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum; quia praevaricatio peccato non adderetur, si non esset mandatum. Alio enim loco dicit aperte idem apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 1Rom. IV, 15 . Quid ergo? Quid dubitamus ad hoc datam esse Legem, ut inveniret se homo? Quando enim Deus non prohibebat a malo, latebat se homo: vires suas languidas non invenit, nisi quando legem prohibitionis accepit. Invenit ergo se, in malis invenit se. Quo fugit se? Quocumque enim fugerit se, sequitur se. Et quid ei prodest de se invento scientia, quam sauciat conscientia?

Notes

  1. 1. Rom. IV, 15